About
Menu

ruscare

RUSCARE
, Italis, Abradere, auferre, hic exstirpare, diruere. Petrus Azarius de Bello Canepiciano, apud Muratorium tom. 16. col. 433 : Post autem prædicta detestanda prædicti de Valperga cum universis peditibus partis Gibellinæ simul junctis, Ruscando arbores infinitas, sicut nuces et castaneas, quæ ibi erant in infinita quantitate et taleando vineas, fecerunt vasta, etc.
RUSCARE
, Ruscam seu corticem avellere. Inquisit. ann. 1268. ex sched. Pr. de Mazaugues : Requisitus qualiter vidit possideri dictum territorium pro domino Barallo, dixit quod homines Castillonis Ruscabant in dicto territorio et leignarabant. Infra : Semper vidit quod planesium fuit Tharasconis Ruscando ibi et pascendo animalia sua. Vide Rusquejare.

Saved

Recent