sacci
Saccispro veste uterentur, qui
de Pœnitentia Jesu Christi, vel de Saccis, dicuntur in Bulla Joannis ann. 1319. apud Cognatum lib. 4. Hist. Tornac. cap. 22.
Freres aus sacs, in Chronic. Franciæ vernaculo MS. ad ann. 1273. Provincialibus,
Fraires Ensaques.
Fratrum Saccorum Parisiensiummentio est in Testamentis S. Ludovici Regis Fr. ann. 1269. et Philippi Regis ann. 1284. et in Charta
Senonensium, in Charta ann. 1266. in Regesto 30. Tabularii Regii ch. 367.
Virdunensium, in Bulla Bonifacii VIII. PP. ann. 1301. apud Waddingum ;
Andegavensium, in Gestis Guillelmi Majoris Episc. Andegav. cap. 3.
Saccini:
Massiliensium, apud Guesnaium in Annalibus Massil. pag. 195. 590.
Aquensium, apud Pitton. Annal. Eccl. Aquens. pag. 163.
Rotomagensium, in Charta Philippi Pulchri Reg. Franc. ann. 1309. qua eorum Monasterium Eremitis Augustinianis concessit, in 2. Regesto ejusdem Reg. ch. 38. ex Tabulario regio :
Tornacensium, apud Cognatum loco laudato.
Bruxellensium, in Bulla Pii II. PP. ann. 1458. apud Miræum tom. 1. pag. 231.
SaccorumOrdinem transiisse sub ann. 1257. scribit Matthæus Paris :
Eodem tempore novus ordo apparuit Londini : de quibus fratribus ignotis et non prævisis, qui quia saccis incedebant induti, Fratres Saccati vocabantur.
Domus,.... quæ quondam fuerunt fratrum de penitencia, quia dicebantur fratres de Saccis.
Aliquos status de Ordinibus mendicantium approbavit,.... aliquos reprobavit, ut Saccinos, qui intitulantur de Pœnitentia, sive de Valle viridi. Saccitashoc loco vocat Chronicon sancti Martialis ann. 1274. ut et Chronicon Colmariense 1. part. ann. 1279.
Saccatosidem Chronicon Colmar. ann. 1274.
Sororumdenique
de Saccomeminit Raymundus de Capua in Vita S. Agnetis de Montepolitiano num. 7. aitque, ita appellatas
propter Scapulare, quod ex humilitate de sachino panno ferebant, seu
saccino, id est, ex quo sacci confici solent.
Guill.Du pain aux Sacs, pain aus Barrez, Aus pauvres prisons enserrez, A cels du Val des Escoliers, Les Filles Dieu sevent bien dire, Du pain por Dieu nostre Sire.
Guiartin S. Ludovico :
Et mist les Sachez en leur ordre, Dont puis perdirent les dessaisines, Aveugles, Fllies Dieu, Beguines.
Sacheteznuncupantur in Chartul. Thesaur. S. Germ. Prat. fol. 9. r°.