About
Menu

saccomannum

SACCOMANNUM
,
Saccomanum
, Depopulatio, expilatio, Gall. Saccagement. Chronicon ejusd. Azarii col. 348 : Nec de Saccomanno, tamquam nobilissimus stirpe, curabat. Chronic. Astense apud eumd. Murator. tom. 11. col. 279 : Et ipsam (Placentiam)... vi acceperunt (Mediolanenses) post obsidionem 32. dierum, et ut asseriritur ipsam ad Saccomanum posuerunt. Chron. Foroliv. apud eumdem tom. 19. col. 894 : Deinde iverunt versus Pisaurum et quatuor castra posuerunt ad deprædationem seu ad Saccomanum. Vide Saccum.
Saccamannum
, Eadem notione, nisi etiam legendum est Saccomannum, in Appellatione Cardinalium ann. 1408. apud Marten. tom. 2. Anecdot. col. 1396 : Item, quia domum præfati dom. Cardinalis postea pergentes, sanctitatis vestræ ultra omnem modestiam, posita fuit ad Saccamannum in Luca.

Saved

Recent