About
Menu

salamentum

SALAMENTUM
, Idem esse videtur quod Salsamentum, in Capitul. gener. MSS. S. Victoris Massil. : Dispensator Monasterii debeat providere conventui de duobus pulmentis et de piscibus et alia pitantia competenti et sufficienti et de Salamentis et condimentis condescendentibus. Salame Italis, eadem notione.
Sallamentum
, Eodem significatu. Conc. Paris. ann. 1212. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 100 : Quia multa scandala et enormia contingunt ex crapula quorumdam monachorum, ante carniprivium per tres septimanas vel per mensem delicatis carnibus et exquisitis Sallamentis sese ingurgitantium, etc.

Saved

Recent