About
Menu

salnaria

SALNARIA
, Salictum, Gall. Saussaie, Normannis vulgo Saulnaie, vel Saulaie. Gesta Cenoman. Episc. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 54 : Dedit quoque jam dictus Defensor... silvam quæ est in aquilonali parte civitatis super fluvium Sartæ cum ædificiis suis, cum Salnariis, et cum omnibus ad se pertinentibus. Vide Salicata.
SALNARIA
, Tributum ex sale, ut supra Salaria 2. Charta ann. 1376. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 327 : Et si non sufficerent emolumenta Salnariæ Lugduni et banni mensis Augusti, etc. Infra : Salneria. Vide mox in hac voce.
SALNARIA
, Vicus, in quo est horreum salinarium, ubi sal distrahitur, Gall. Saunerie. Charta ann. 1272 : Johannes Evrardi scribanus dicti Barri recognovit... se vendidisse... duas domos, quas habet apud Barrum, una quæ sita est in Salnaria, sicut se comportat ante et retro.

Saved

Recent