About

Menu

sarabaitae

SARABAITAE
, Monachi, qui nulla Regula approbati, adhuc operibus servantes seculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur : qui interdum bini aut terni passim per urbes aut castella proprio arbitratu vivunt, ut est in Regula S. Benedicti cap. 1. et in Regula Magistri cap. 1. Isidorus lib. 2. de Offic. Eccl. cap. 15. et ex eo Papias, ex Cassiano Collat. 18. cap. 7 : Sextum genus Monachorum, quod per Ananiam et Saphiram pullulavit, i. Sarabaïtæ, quique ab eo quod a cœnobiali disciplina semetipsos sequestrant, suasque liberi appetunt voluptates, abusive dicti sunt lingua Ægyptiaca. Glossæ MSS. : Sarabaïtæ, renuentes aliorum disciplinam. Hi ab Hieronymo ad Eustochium de Custodia Virginit. appellantur Remoboth, a quo discribuntur. Ejusmodi Sarabaïtas exagitant passim Scriptores, idem Hieronymus in Epist. Petrus Damiani lib. 5. Epist. 9. Odo Cluniacensis lib. 3. Collat. cap. 23. Ivo Carnot. Epist. 192. Joan. Sarisberiensis lib. 7. Policrat. cap. 23. etc. Præterea Warnerius MS. in Caprum Scottum Poetam : Plus his si quæris jam Sarabaïta vocaris, Conductor cupidus mangoque, non Monachus. Vide Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 22. Perperam Sarabottæ, pro Sarabaïtæ, editum in Apologia Henrici IV. Imp. quod non advertere Freherus et Spelmannus. De vocis etymo variæ sunt sententiæ, quas vide apud Gazæum ad Cassianum, Haeftenum lib. 3. Disq. Mon. tract. 2. disq. 2. Altaserram, et alios. De iis etiam S. Nilus in querela περὶ τῶν κυκλευόντων μοναχῶν ἕνεκα χρηματων : Ὅ πρόην περιπόθητος καὶ ἄγαν περίβλεπτος τῶν μοναζόντων βίος, νῦν δὲ βδεληρὸς γέγονεν, καθ᾽ ὡς ὁρῶ, διὸ βαροῦνται μὲν πᾶσαι πόλεις καὶ κῶμαι ὑπὸ τῶν ψευδομοναχῶν περιερχομένων καὶ περιτρεχόντων μάτιν, etc. Adde Consultat. Zachæi lib. 3. cap. 3. et Menardum in Notis ad Concord. regul. pag. 104.

Saved

Recent