schoppa
De duabusSchoppis suis juxta domum suam.
Scopf.
Dedi....... pro salute animæxii. lib. monetæ currentis Bethuniæannuatim accipiendas ad Scopas Bethuniæ,.... sicut eas capere consuevi.
Quod murus et Scoppæ atrii Ecclesiæ.... reficiantur.Et in alia Theodorici Comitis Flandriæ in Histor. Guinensi :
Concedente itaque Philippo filio meo terram, in qua Ghildalla cum Scoppis, et appenditiis suis tam ligneis quam lapideis apud S. Audomarum in foro sita est.
Shope. Monasticum Anglicanum tom. 1. pag. 1013 :
Concessionem.... de duabus Shopis cum pertinentiis in nundinis Northampton, etc...... de quadam Shopa cum pertinentiis in vico Pellipariorum.Adde pag. 528. et tom. 3. part. 2. pag. 191. et Guill. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 1101.
MadoxFormul. Anglic. pag. 34 :
Tenet unum mesuagium cum Shopis et domibus eidem mesuagio annexis.Alia ann. 1300. ibid. pag. 118 :
Ad firmam tradidit..... quandam Shopam cum solario inferiori ad eandem Shopam pertinente.Pluries ibi.
Cascuns ou cascune Eschopiers ou Eschopiere qui vendent venel, porront avoir en leurs maisons leur pois et leur balances.