About Report a problem

Menu

schopoza

SCHOPOZA
, ut mox Schoppa. Charta Adelberti et Rudolfi Comit. Habsburg. apud Eccardum in Orig. ejusd. familiæ pag. 83 : Notum sit.... quod nos duas Schopozas in Reschenwille emptas.... pro remedio patris nostri Rudolfi Comitis de Habsburg, cum omni jure contulimus ecclesiæ Beronensi. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 538.
Scopossa
, Eodem sensu, in Actis Murensis Monast. apud Eccard. in Origin. Habsburgo-Austr. col. 221. Locus est in Scopassa, ut infra male editum est ex iisdem Actis.
Scopoza
, Eodem significatu, in Charta Rudolfi Lantgr. Alsatiæ apud Laguille inter Probat. Hist. Alsat. pag. 32. col. 1 : Sunt autem in universum quatuor jugera vinearum, et Scopoza una in villa Bamnath, huoba in Sappenheim. Scopoza, Guillim. Habspurg. lib. 6. pag. 256. est genus mensuræ tritici, ex Schiltero in Gloss. Teuton. quæ notio locis allatis minime convenit.

Saved

Recent