sclavus
Cum Christianis Sclavis, sic namque vocantur captivi, etc.Mox :
Cum omnibus Christianis captivis, quos vulgariter Esclavos appellamus, etc.Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. pag. 1129 :
Similiter quotquot habere poterit Sclavas, vel servas, cum eis licenter peccat.Charta Ludovici Regis Germaniæ in Metropoli Salisburg. tom. 2. pag. 15.
Aut homines ipsius Monasterii tam ingenuos, quam servos, Sclavos, et accolas super terram ipsius commanentes, etc.
Ut omnes homines qui super easdem res commanere noscuntur, et ad præfatum monasteriumInfra :pertinere videntur tam Bajoarii, quam Slavi, liberi et servi, et in antea consistere domino donante potuerint.
Ut nullus judex publicus, etc.... neque super homines liberos vel Slavos ullam potestatem habeat in quoquam illos distringendi.
Eosque in Sclavos recepit Rex.Modus recipiendi fratres Milites Hospitalis Hierosol. :
Nos namque promittimus esse servi Sclavi dominorum infirmorum.Speculum Saxonicum lib. 3. art. 73. § 3 :
Sclavæ autem proles sequitur patrem Sclavum.
Wendinne, wendische vader.
Civitas Tolosana fuit, et erit sine fine libera, adeo ut servi et ancillæ, Sclavi et Sclavæ, dominos seu dominas habentes cum rebus, vel sine rebus, ad Tolosam, vel infra terminos extra villam terminatos, acquirant libertatem et liberi efficiantur.Ditmarus lib. 3 :
Tunc omnia nostram prius Ecclesiam respicientia divisa sunt miserabiliter, Slavonicæ ritu familiæ, quæ accusata venundando dispergitur.Adde Matth. Paris ann. 1097. Vincentium Belvac. lib. 30. cap. 48.
Esclosvidentur a nostris appellari. MS.
Il chevaucha et issi fors de la vile, et trouva les Esclos dou Chevalier, qui devant lui s'en aloit.Alibi :
Et chevauche tant ken la forest se met et treuve les Esclos, si point tant après le Chevalier.
Sclavi servientes legationem Episcopi faciant : si semel neglexerint, 30. sol. si ter parvipenderint, beneficia sua perdant.Infra :
Sclavus, si mel in die statuto non solvat, in vinculis servetur, donec solvat.
Eo tamen tempore quo usum illius decimæ ad Ecclesiam B. Mariæ transtulimus, villa Mose partim cultore vacabat, partim Sclavorum decimam non solventium nomine subigebatur.
Sclavus, Captivus. Bernh.
Venit mercator quidam inquirens ab eo quanti pretii Schlavi illi essent, quos sic circumducebat.