About Report a problem

Menu

sclusia

SCLUSIA
, ut Sclusa, Locus in quo concluduntur aquæ. Chartul. priorat. de Guilcio fol. 5. r° : Fuit autem convenientia inter ipsum (Haimericum) et monachos, ut de suo monachi Sclusiam ibi facerent cum uno molendino. Hinc fortean Scloudage dicitur Præstatio, quæ domino feudi penditur pro jure habendi sclusam, in Redit. comitat. Namurc. ann. 1289. ex Reg. Cam. Comput. Insul. sign. Le papier aux aysselles fol. 79. v° : Encor a li cuens à Namur le Scloudage,...... se vaut par an xxx. lib. Nisi sit tributum, quod a clavorum fabricatoribus, mercatoribusve comiti persolvebatur.

Saved

Recent