About

Menu

sclopetum

SCLOPETUM
,
Sclopetus
, Tormentum bellicum manuale, Gall. Escopette. Chronic. Estense ad ann. 1334. apud Murator. tom. 15. col. 396 : Interim præparari fecit maximam quantitatem balistarum, Sclopetorum, etc. Hist. pacificat. inter Rodulphum II. Imper. et Turcar. Imper. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 311 : Janizarii præterea et hoc elogii bellici merentur, sua Sclopeta, bombardas, etc. Appendix ad Vitam B. Lidwinæ tom. 2. April. pag. 364 : Equites tantopere in altum Sclopetos exonerabant, ut nemo descendere auderet. Vide Scopeta.
Simoneta in Hist. Franc. Sfortiæ apud Murator. tom. 21. Script. Ital. ad ann. 1449. col. 535 : Interim rumor vagatur... ita esse Mediolanensem aciem instructam, ut singuli singula gererent Sclopeta, genus sane tormentorum terribile admodum atque exitiale.
Sclopus
, Eadem notione, in Append. laudata : Sclopis in ædes jaculantes, multosque vulnerantes. Mirac. S. Angeli tom. 2. Maii pag. 73 : Renovabatur lætitia die xvi. per mascaratas, cavalcatas, quintanas, luminaria, explosiones Scloporum. Addit. ad Chron. Estense ann. 1377. apud Murator. tom. 15. col. 545 : Cum Sclopis et stridis in signum maximæ lætitiæ. A sono quem edit Sclopus non dissimilem a strepitu qui fit complosis buccis, quique Scloppus dicitur, vocis origo deducenda videtur Carolo de Aquino. Vide Martinii Lexic. in hac voce.
Scloppus
, Eadem notione, in Fragm. hist. Senens. ad ann. 1432. apud eumd. Murator. tom. 20. col. 41 : Habebat (Sigismundus imperator) milites quingentos ad sui custodiam, Scloppos (ita id genus armorum vocant) invisum apud nos antea, deferentes.
Sclopetarius
, Qui Sclopeto utitur, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 358 : Nec cunctatus Demetrius cum Polonicis aciebus instructus, præmissis Sclopetariis peditibus, obviam processit. Famianus Strada : Tres illuc immittit Sclopetariorum cohortes.

Saved

Recent