scyphati
cauco, quæ vox idem sonat quod
scyphus, quod scilicet cavi essent, et
cauci, vel
scyphiformam præferrent. Chronicon Casin. lib. 3. cap. 56. (al. 58) :
Donavit ei Dux... gemmas atque margaritas complures pro Scyphatis septingentis.Occurrit ibi pluries, ubi in editione Angeli a Nuce
Schifatusperpetuo scribitur. Bulla Anacleti Antipapæ apud Baron. ann. 1130 :
Tu autem censum et hæredes tui, videlicet 600. Schifatos, quos annis singulis Romanæ Ecclesiæ solvere debes.Ita in Bulla Innocentii II. apud eumdem ann. 1139.
Scifati de Apulia et Calabria,in Charta Willelmi Regis Siciliæ apud eumdem ann. 1156.
Anno 1106. Indict. 14. Petrus abbas S. Trinitatis Cavensis emit casalem in Apulia... mil. etHist. Belli sacri apud Mabill. tom. 1. Musei Ital. pag. 206 :c. Schifat.
Duci Gottifredo Sciphatorum quadraginta milia largitus est.Vide Nummus.
Patroni navium vel lignorum pro mercatoribus et eorum mercationibus, de toto carico navigii vel ligni, Schifatum unum auri, qui est tareni octo auri, semel tantum solvant.Consule Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 787.
Posset etiam merito reprehendi, quod mille Squinatorum annuam pensionem, in qua pro eodem regno ipsi Romanæ Ecclesiæ tenetur, per novem annos et amplius solvere prætermisit.Legendum enim
Squifatos.