segnoria
Scilicet omnem Segnoriam, et dominationem, jurisdictionem, etc.
Papa longo tempore tenuit Segnorias Regis.Adde Statuta Massil. lib. 2. cap. 3. § 1. etc.
Concedens.... quod per se, vel familiares suos quoscunque, percipiant et teneant ut garderii et custodes ejusdem dictam domum fortem cum omnibus ejus mandamento, territorio, Seigneuria, jurisdictione, etc.Occurrit ibidem bis
Seignoria.
Propterea nos idem Comes eidem domino Episcopo juravimus quod de aliis juribus, possessionibus, vel Seignioria ipsius domini Episcopi nihil occupabimus.... et defendemus contra omnes personas in omnibus juribus, possessionibus et Seignioria sua in civitate.
Nos abbas petebamus totum affare, scilicet dominium et jurisdictionem et Seignoriam omnimodam dicti Roncelini.Charta pariagii inter Regem et Episc. Mimat. ann. 1306. ex Tabul. Mimat. :
Ad Episcopum et Ecclesiam Mimatensem pertinet jus.... cudendi monetam.... et omnia alia et singula explectandi pro majori potestate et Seignoria sua, quæ ad majorem potestatem, regaliam et majus dominium pertinere noscuntur.Occurrit præterea in Charta ann. 1304. tom. 1. Macer. Insullæ Barbaræ pag. 194. in Statutis Massil. lib. 4. cap. 14. et alibi.
Segnoriæseu dominii signum. Inquisit. ann. 1268. ex sched. Pr.
Item dixit quod audivit dici, quod tres homines, qui dicebantur esse nuncii domini Albæ, erant capti apud Montem Pavonum in Segnoria, et ipse vidit eos extrahi de dicta Segnoria.
Dominus Barralis posuit eum collectorem suarum Segnoriarum in græso ...... Requisitus quæ sunt illæ Segnoriæ, ad quas colligendas posuit eum dominus Barralis, dixit quod taschæ.
Viennefol. 10. v° :
Quod ipse dominus dalphinus seu successores ejusdem deinceps non recipiant nec recipere possint, modo quocumque, pro dominio et Segnoria suis in monetis cudendis, quibuscumque perpetuis temporibus, nisi duntaxat unum grossum Turon. argenti, pro qualibet marcha argenti fini.Stat. ann. 1362. ibid. fol. 41.
Dabuntur.... domino pro Seygnoria seu pro onere gardæ sex solidi.... pro qualibet marcha.Vide Seignoria et infra Servitium pro Moneta.