About

Menu

segregallus

SEGREGALLUS
, f. pro Senescallus, ut conjicit Acherius tom. 9. Spicil. pag. 183. Ut ut est idem sonat quod Villicus, cujus, ut et Senescalli, fuit reditus fisci dominici ejusdemque justitiam administrare. Charta MS. Humberti D. Bellijoci ann. 1233. pro libertatibus Bellævillæ : Si Burgenses commune faciant ad opus villæ suæ, nec Præpositus, au Villicus debet interesse. Si vero Præpositus vel Segregallus requisiti fuerint a Burgensibus, quod accipiant vadimonia ab illis, qui commune noluerunt solvere, facere debent sine contradictione. Rursum : Præpositus, Segregallus... non potest ferre testimonia contra Burgensem in curia domini accusatum.

Saved

Recent