serimalia
Laudenses, quos captos habebant, de carcere super Sermialias et machinas ipsius castri deduxerunt.Pag. 54 :
Multosque petrerios ibi composuit, per quos ballistariis suis foras trahentibus, fere nulus ex Cremonensibus ibi ad Serimalios, seu machinas ipsius castri appropiare poterat.Pag. 55 :
Super Serimalias et machinas, etc.Infra :
Qui fere omnes manganos et petrerias, Serimalias, seu machinas, cæteraque defensionis Cremæ instrumenta suo mirabili ingenio composuerat.
Scrimaliaex eodem Morena editum a Muratorio tom. 6. col. 1039. 1043. etc. Mendum esse pro
Serpentinalubens crediderim, cum nullibi, quod sciam, præter apud Morenam occurrat hæc vox.
Scrimalia, ut apud Murator. loco laudato, ab Italico
Scrimaglia, propugnatio, defensio ; quod a Germanico
Schirmet
Schirmenhauserunt Itali, ut observat idem Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 482. ubi addit vir doctus :
Scrimaliæ, Plutei seu aliquid simile e ligno, super urbium et castellorum mœnia positi, sub quibus præsidiarii milites latentes cavebant sibi a sagittis, telis, aliisque hostium missilibus, et inde per fenestellas et cataractas lapidibus, jaculis, aliisque armis pugnabant in hostes.