serventagium
Servientisfeudum, beneficium, seu reditus propter ejusdem officium.
Insuper supradictus Præpositus dedit eis ex toto suo honore Præpositurale, quam habebat in terminio civitatis Tolosæ de sancto Stephano, totam guardam, et totum Serventage, et pro hoc fevo dederunt, etc.Charta Bernardi Vicecomitis de Minerba ann. 1100. tom. 10. Spicilegii Acher. pag. 165 :
Cum silvis et forestis, et cum omnibus fevalibus et vicariis, et Serventagiis, etc.Tabularium Conchensis Abbatiæ Ch. 522 :
Hoc est donum, quod fecit..... illum Serventage de illa decimatione de Clauniag, etc.Tabularium Nobiliacensis Abbatiæ :
Medietas Servientelæ decimariæ, etc.
Si dicta domina Margarita alienaverit aliqua,..... sive Servientelas dederit seu vendiderit, etc.Vide in Serviens.
Hæc omnia prædicta ego Atto Vicecomes dono..... cum omnibus fevalibus vicariisque atque Servientagiis, cum venationibus, etc.
Laudamus et concedimus...... cum vicariis, cum Sirventagiis, cum venationibus, etc.Charta ann. 1103. ibidem col. 364 :
Cum omnibus fevalibus et vicariis utriusque sexus, etc. Sirventagiis, etc.Rursum occurrit in Charta ann. 1147. ibid. col. 518.
Vendidi et concessi..... nonam partem me contingentem in Serventia decimæ de Liners quam ego et pencionarii mei habebamus et tenebamus ab elemosinario.Ibidem pag. 414. plura habentur de
Servienteejusque reditibus. Vide Sirventia.
Item lego dicto Chapceyras Servientariam de la Bessa, etc.
Serventoisvocant Poetæ nostrates, ut opinor, poemata in quibus
Servientiumseu militum facta et servitia referuntur : unde vocis etymon ; neque enim placet Borelli sententia quæ
Serventoisa Gall.
Mes ore puisje longues penser, Livres escrire et translater, Faire Romanz et Serventois, etc.
Serventese, spezie di poesia lirica.