smaltum
Schmalt, Gallis
Esmail.
Smelzi.
malto, seu
malta, quæ vox Architectis
solidamentumsonat. Apud Palladium de Architectura habetur caput
de compositione maltorum et solidamentorum, deinde :
Compositio maltorum, id est, solidamentorum, ad solidandas quaslibet res, etc.Ubi Cod. MS. Pithœanus
maltarumpræfert. Anastasius in Leone IV. PP. pag. 182 :
Fecit denique tabulam de Smalto, etc.Guillelmus Biblioth. in Stephano VI :
Cantharam auream unam cum pretiosis margaritis et gemmis, ac Smalto, etc.Leo Ost. lib. 1. cap. 20 :
Super altare autem S. Benedicti argenteum ciborium statuit, illudque auro simul et Smaltis exornans, etc.Cap. 56 :
Crucem etiam pulcherrimam cum gemmis et Smaltis ad procedendum fecit.Lib. 3. cap. 33 :
Auream ibi in altaris facie tabulam cum gemmis ac Smaltis valde speciosis parari mandavit, quibus videlicet Smaltis nonnullas quidem ex Evangelio.... insigniri fecit historias.Adde lib. 2. cap. 25. Richardus de S. Germano in Chron. ann. 1242 :
Icona cum Smaltis, quæ super altare fuerat S. Benedicti.
Item pluvialem cum campanellis, pluvialem cum Smaltis.Vita S. Chunegundis sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 453 :
Calicem aureum cum patena sua gemmis et margaritis ac Smaltis optimis adornatum.Conc.
Ne clerici.... deferant... botonos ex auro sive ex argento vel Smalto.
Capelletus sive girlanda una auri et Esmalcto viridi et azurro, cum pluribus perlis, etc.Vide Esmailus.
Quæque cariora ac sanctiora in thesauris reperit Ecclesiæ secum Constantinopolim detulit : inter quæ ornamentum quoddam gemmis ac lapidibus, videlicet eis, quos Smaldos vocant, pretiosissimumque, etc.
Turibulum de auro cum gemmis et Smaldis librarum duarum.Et certe Italis
Idem quod nulla domina, sive mulier audeat portare cappellum imperlatum, siveInstrum. ann. 1347. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 568. col. 1 :Smaltatum , etc.
Item, duo candelabra de argento deaurato Smaltata.Bonincontrus in Chron. Modoet. apud Murator. tom. 2. col. 1181 :
Offerre fecit calicem unum argenteum magnum magni ponderis mirifice deauratum et Smaltatum.Adde Chron. Placent. apud eumd. tom. 16. col. 588.
Conclusas etiam auripetias in se habens Smaltitas, etc.Sugerius lib. de Admin. sua cap. 32 :
Columnam, cui sancta insidet imago, subtilissimo opere Smaltitam, etc.Idem :
Opere Smaltito, et optime deaurato, etc.De quo consulendus Andreas Agathopæus, seu Felibianus, in tract. de Pictura et Architectura cap. 10.
Excepto quod..... albæ ipsarum(sambucarum) possint cooperiri ære et fieri Smaltæ.