staffa
apprehenso ‥ ~pho archiepiscopum equo imponens
cum ‥ rex et archiepiscopus secessissent in partem, bisque descendissent, et bis ascendissent, bis ~pham rex tenuit archiepiscopo
cum dominus papa pallefridum suum ascenderet ‥ imperator tenuit ei ~ffam
rex ‥ ~phum archiepiscopi arripiens, eum levavit in equum
est et illud novum inventum, in quo uterque pes utrinque ejus quiescit, qui equo insidet ‥ vulgo ~ffa nominatur, quod in eo pedes commode stent
Staffis non poterat ambulare.
stafiere, qui ad
staffamstat.
Stafier, apud Jo. Molinetum in Itinere Neapolitano, ex Germanico et Danico
staf, baculus, cui quis innititur, quod stapedes, quibus equites suffulciuntur, baculi iis vivicem præstent. Ita quidam censent. De vocis etymo, vide præterea Gorop. Bekan. lib. 2. Gallicor. pag. 49. Epistola Alexandri PP. apud Radulfum de Diceto ann. 1177 :
Et cum ascenderemus palefridum nostrum, Staffam tenuit.Idem ann. 1170 :
Cum autem Rex et Archiepiscopus secessissent in partem, bisque descendissent, bis Stapham Rex tenuit Archiepiscopo.Vide ibid. pag. 717. Anonymus Salernitanus parte 4 :
Sellam, super quam equitabat, Staffamque solitam ponebat.Fridericus II. Imperator lib. 1. de Venat. cap. 71 :
Deinde ponat pedem suum in Staffa sellæ.
Dominus Gerardus de Parma Cardinalis...... Parmam venit, et valde honorifice receptus fuit.... Majores Milites civitatis Parmæ pedestres adestrabant eum per frænum et super Staffas honorifice.Occurrit apud eumd. tom. 18. col. 938. tom. 19. col. 816.
sellis equorum curiosis, aut frænis ornatis laminis, aut lunulis stanneatis, neque Staphis ferreis. Staphas, novitium inventum esse, vel certe veteribus incognitum, jam olim pluribus observarunt viri docti, atque in iis Joannes Tortellius Aretinus, Brodæus lib. 4. Miscellan. cap. 26. Goropius Bekanus lib. 2. Francicor. pag. 48. 49. Vossius lib. 1. de Vitiis Sermon. pag. 32. 33. Santamantius tom. 3. Comment. Hist. et alii. Auctor est Richardus Stanihurstius lib. 1. de Rebus Hibernicis, Hibernos
ferreis scalis, quæ a nonnullis stapedes dicuntur, in equos minime ascendere ; sed jubarum setas, quæ frontibus imminent, aut equorum auriculas sinistra apprehendere, atque dum equi obstipis capitibus quiete inclinant, (nam ad talem facilitatem, ut est eorum docilitas, a domitoribus finguntur) equites, etiam sagis, aut loricis amictos, mira corporis agilitate se efferre, divaricatisque cruribus, ephippia clitellis non dissimilia subito occupare.
Sautoirsappellarunt, ut a nobis observatum in Dissert. 1. ad Joinvillam, quod ex iis equi insiliantur.
Salitionem equorum, insilire et desilire, dixit Vegetius lib. 1.
Ubi Carolus Rex Siciliæ, ut ipsum prosequeretur honorificentia Regia, sibi festinus occurrit, ei per loca insignia regni sui, per quæ ipsum contingebat transire, addextratoris officium exhibuit.Infra, ubi de coronatione ejusdem PP. :
Ubi, prout moris est, fuit solenne celebratum convivium, in quo idem Rex, sicut ipsum Pontificem addextrarat per urbem, et more prudentis dapiferi, duxit in mensa primum ferculum apponendum.Jacobus Stephanescus Cardinal. lib. 2. de Coronat. Bonifacii VIII. c. 9. quod inscribitur :
Qualiter coronatus incedebat, et de Regibus Siciliæ et Ungariæ eum addextrantibus :
Continuator Chronici Willelmi Nangii sub ann. 1305. de Philippo Pulchro Rege Franciæ :...... tunc lora tenebant Illustres Gallique Duces, Carolusque secundus Rex Siculus, Carolusque puer prolesque juventa Floridus, Ungariæ materno a stipite nomen Regis habens ; dextram pater accipit, atque sinistram Filius, ardentes habitus quos uvea tinxit Grana rubens, etc.
Papa Clemente Dominica post festum sancti Martini hiemalis apud Lugdunum in Ecclesia Regalis oppidi, quod dicitur sancti Justi, præsentibus Cardinalibus et Prælatis, multisque Principibus consecrato, dum suam ad domum rediens, gestans, ut moris est, suæ coronationis insignia, per frænum equi, cui insidebat, a Rege Franciæ, qui ob hoc præ humilitate seipsum pedestrem posuerat, seu constituerat, per curiam duntaxat oppidi memorati, deductus maximo cum honore fuisset, illic a fratribus Carolo et Ludovico, nec non Duce Britanniæ Joanne suscipitur adhuc usque ad domum, modo consimili.Sed et idem audiendus Scriptor ad ann. 1316 :
Joannes XXII. Papa, vocatus ibidem ante Nativitatem B. Mariæ Virginis sua suscepit insignia, Carolo Comite Marchiæ, fratre Philippi Regentis regna Franciæ et Navarræ, eorumque avunculo Ludovico Ebroicensi Comite, frænumque equi, cui insidebat, regentibus, ejusque festum decorantibus.Huic adjungendus Gobelin. Persona in Cosmodromio ætate 6. c. 77. ad ann. 1383. de Carolo Hungariæ Rege :
Unde PapaJoannes Abbas Laudunensis in Speculo Historico MS. lib. 11. c. 66. ad ann. 1342. de Clemente VI. PP. :(Urbano VI.) civitati Aversanæ appropinquante, Karolus egressus obviam ei, osculis inde lætitiam simulans, ipsum cum reverentia dolo plena suscepit. Hinc Karolus equi Papæ manu propria apprehensis habenis, Papam ad ipsius civitatis castrum ducere satagebat, etc.
Si advint, que quant le Pape nouvellement créé alloit à son Couronnement, les deux Ducs, (de Normandie et de Bourgogne,) l'un d'une part, et l'autre d'autre part, tous a piet tenoient le frain, et gouvernoient le cheval du Pape.De Michaele in notis ad Cinnamum pag. 474. egimus, at ejus posteri non jam ipsi stratoris vicem erga Patriarcham præstitere, sed id muneris per Comitem peragi curabant. Simeon Thessalonicensis de hæresib. ubi de inauguratione Patriar. Constantinopolit. :
Καὶ ἵππος παρασήμοις τισὶ κοσμεῖται, καὶ ἐπ᾽ ἀυτῷ ὁ ὑποψήφιος κάθηται, καὶ ὑπὸ πεζοῦNeque porro hoc dumtaxat vassallorum munus fuit ; sed et quorumvis, atque adeo sortis infimæ servorum : quod indicat præsertim Recaredi Gotthorum Regis sententia, in quemdam reum Vacrisam, qui ad Ecclesiam confugerat, lata, hisce verbis apud Paulum Emeritensem in S. Masona cap. 15 :τοῦ κόμητος τὸν χαλινὸν τοῦ ἵππου κατέχοντος ἀντὶ τοῦ βασιλέως αὐτοῦ, ὡς ὁ μέγας ἐν βασιλεῦσι Κωνσταντῖνος τῷ ἱερῷ πεποίηκε Σιλβέστρῳ, προπέμπεται διά τε τῆς βασιλικῆς αὐλῆς, καὶ τῆς δημοσίας ὁδοῦ ἄχρι, καὶ ἀυτοῦ τοῦ Πατριαρχείου. Εἰ δέ ἐστι καὶ τῷ βασιλεῖ ὑιὸς, ἕπεται ἕφιππος, καὶ ἡ σύγκλητος πᾶσα.
Sed quia multæ miserationis novimus esse Deum, et nullum despicere, quamvis delinquentem, ad se convertentem ambigimus, ob hoc ita decernimus, ut ipse Vacrisa cum uxore et filiis, et omni patrimonio suo perpetim sanctissimæ Virgini Eulaliæ servus deserviat. Nam et hoc præsenti decreto sancimus, ut sicut ultimi pueri ante equum dominorum suorum absque aliquo vehiculi juvamine ambulare soliti sunt, ita ante caballum domini, qui præest cellæ S. Eulaliæ, ambulare debeat : et omne servitium, quod infimum consuevit peragere mancipium, coram eo, deposito cothurno et fastu, cum omni humilitate exhibeat. Accepta igitur Masona auctoritate, eum illico basilica egredi, et ad suum conspectum venire præcepit : et ut semper pietatis visceribus affluebat, eum blande, ne aliquid deinceps formidaret, admonuit ; sed ut jussioni Principis obtemperans, causa obedientiæ, de Ecclesia S. Eulaliæ usque ad atrium, quod est fundatum juxta muros civitatis, ante caballum Redempti Diaconi, manibus frænum gestans pervenisset, statim eum Vir sanctus cum uxore et filiis, et omnibus prædiis absolutis, liberum abire permisit.Adde Bohuslaum Balbinum in Hist. Bohemic. pag. 303.
Nostram omnino volumus potentiam experiri machinalibus Stafis secum pro justitia nostra ludere, et de nostris cum eo viribus in gladiis disputare.
Sed jaceat ferrum super carbones, postea mittatur super Staphas, et non sit illic alia locutio, etc.Ubi Saxon. habet stapelum, quod est fulcrum mensarium ex stipitibus. Atque fortean etiam hinc stapedes
Staphasappellarunt, quod pedibus equitantium fulcri speciem præbuerint. Sed videtur leg.
stacas. Vide Staca.
Habere debet caligas de rubeo panno sine pedulibus et cum Stafilibus, etc.Acta S. Margaritæ Scotiæ Reginæ tom. 2. Jun. pag. 336 :
Cum aliquando paratus ire venatum, pede in Stafili posito equum vellet ascendere, etc.
Et habere debet caligas de panno rubro, sine pedalibus, et cum Staphilibus.Bulla Benedicti PP. ann. 1033. pro Episcopis Silvæ candidæ, apud Ughellum tom. 1. pag. 124 :
In secunda feria Paschæ, quoniam secundum antiquum morem ad Staffilem, ubi de equo descendimus, nos nostrosque successores recipitis, etc.Vide Staphilum.