stafsaken
De eo, quod Bajoarii Stafsaken(alias dicunt, in verbis, quibus ex vetusta consuetudine Paganorum idololatriam reperimus,Stapfsaken)(constituimus) ut deinceps non aliter, nisi sic dicat, qui quærit debitum : Hæc mihi injuste abstulisti ; Reus vero contradicat : Non hoc abstuli, nec componere debeo. Iterata voce, requisito debito dicat : Extendamus dextras nostras ad justum Judicium Dei : et tunc manus dextras uterque ad cœlum extendat.