About
Menu

stalla

STALLA
, Mercatorum sedes. Vide Stallum 1.
Præsertim macellariorum. Stat. ann. 1408. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 357. art. 6 : Quod de more et observancia prædictæ villæ Biterris fuit et est et toto dicto tempore incessanter observatum, quod consules..... ministerii macellariæ Biterris seu Stallæ ejusdem, etc. Vide infra Stallium.
STALLA
, Stabulum, Saxon. stal, Ital. Stalla, eadem notione. Vita S. Bonæ tom. 7. Maii pag. 162 : Habebat dextrarium..... qui subito quadam die in Stalla cecidit extensus in terra. Johannes Demussis in Chr. Placent. ad ann. 1378. apud Murator. tom. 16. col. 539 : Hic Papa Urbanus VI. in dicta civitate Januæ, ut dicitur, fecit dictos Cardinales carceratos vivos sepeliri in quadam Stalla equorum. Adde Chron. Dom. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 607. Vide Stallarius.

Saved

Recent