stallati
tailliati, talliis obnoxii : aut potius qui
stallum, id est residentiam in loco debent, qui glebæ adscripti sunt, aut qui in aliquo loco morantur. Charta Tancredi Comitis Licii ann. 1182. apud Ughell. tom. 9. pag. 102 :
Ita quidem ut libere, et sine aliqua datione casalia ipsa cum dictis hominibus, tam tributariis, quam Stalliatis, etc.Mox :
Homines vero tributarii et Stalliati, qui morantur in casali Basilii, etc.Vide infra Stellatus.