About

Menu

stocum

STOCUM
.
De Stoco
, Punctim, Gall. d'Estoc. Lit. remiss. ann. 1362. in Reg. 93. Chartoph. reg. ch. 115 : Præfatus Petrus dictum Guillelmum cum cuspide dictæ guizarmæ de Stoco sive taillio dicitur vulnerasse prope mamillam. Aliæ ann. 1397. in Reg. 152. ch. 36 : Tunc dictus presbyter commotus tantum fuit cupidus percutiendi de Stoco sive cuspide, quod cecidit ad terram. Formulæ MSS. ex Cod. reg. 7657. fol. 40. v° : Ex quibus ictibus dictus talis percussus vulneratus extitit quatuor ictibus, uno videlicet.... prope inguinem de Stoco,... alio modicum altius in ventrem de Stoco.
Stoquum
, Eadem notione. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 96. Chartoph. reg. 184 : Diversis vulneribus lætabilibus, tam de tallio quam de Stoquo....... vulnerasse dicuntur. Vide supra Estoquum.

Saved

Recent