About Report a problem

Menu

sugrundia

SUGRUNDIA
, Sugrundaria. Gloss. Isid. : Sugrundia, fundamenta. Sugrundaria, sepulchra.
Hæc emendat Grævius : neque enim Sugrundia sunt fundamenta, sed partes tecti prominentes. Vide Subgrundium. Sugrundaria vero sunt sepulcra infantum, ut post Fulgentium docet Papias : Suggrundarium dicebatur sepulchrum infantium nondum 40. dies implentium, quod nondum bustum, vel tumulus poterat dici. Vide Vossii Etymolog. in utramque vocem.

Saved

Recent