talemarii
Talemeliers, Panifices, qui panem conficiunt ac venum exponunt. Ita in Statutis MSS. Talemellariorum Parisiens. in quibus hæc habentur :
Nul Talemelier ne peut faire plus grant pain de 2. deniers, se ne sont gasteaux à presenter, ne plus petit de obole, se ne sont eschaudez, etc.Regestum feodorum Comitatus Carnotensis fol. 17 :
Item la coustume du pain : chascun Talemelier, qui vent pain au Jœudi devant la Tour, doit obole.Regestum peagiorum Parisiens :
Ne puet nul vendre pain à Paris, ce se ne sont Talemelliers ou regratiers.
Herveus Talamerariusmemoratur in Charta 23. Chartularii Dunensis.
Burgenses vero ejusdem villæ coquent ad eadem furna ad vicesimum panem : Talemarii vero coquent sextarium pro tribus denariatis panis tales, quales furnerius voluerit accipere.Regestum Magnorum Dierum Trecens. ann. 1228. fol. 84 :
Probatum.... esse in possessione recipiendi in primis 7. diebus nundinarum 7. denarios a quolibet Talemetario Vallis S. Aigulfi.Vide Brolium lib. 2. Hist. Parisiensis pag. 307. 2. edit.
Secoussetom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 356. et 659.
Thalemetariide castro Sacri-Cæsaris molant in iis molendinis. Rursum occurrit in Charta Capellæ Castri Provinensis sæc.
Thalametiers, in Literis vernaculis ann. 1269. tom. 4. Ordinat. Reg. Franc. pag. 533. at ibid. pag. seq. scribitur
Talemeriers.
Talemetiers, in Stat. ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 659. et tom. 5. pag. 392. ex Lit. ann. 1371. Quorum artificium
Talemesterieet
Taillemellerienostratibus olim nuncupatum. Charta admodiat. major. Castel. ann. 1380. in Reg. 116. Chartoph. reg. ch. 243 :
Tout le droit des commendises, Talemesteries, gasteleries, messeries, etc.Alia ann. 1443. in Reg. 179. ch. 147 :
Les maistres du mestier et artifice de boulengerie et Taillemellerie de nostre ville de Bourges, etc.
Talemerarii Montis-Leherici conqueruntur quod ..... hæredes ejusdem Guidonis compellunt ipsos Talemerarios ad forniliam qnærendam.
Talemouse, vel
Talmouse, quam pro pane dulciario e caseo et ovis confecto usurpamus, ex
Talemelier, derivari, haud sine probabilitate, docet
de Laurieretom. 1. Ordinat. Reg. pag. 427. nota
b. sed unde dicti ipsi
Talemarii? An a voce
Tamones, Farinarium cribrum, ita ut
Talemeliersdicti fuerint Pistores, quasi nunc diceremus
Tamisiers, Qui cribro farinam secernunt ?
Talemousevel
Talmouse, a cujus forma triangulari forsan modus agri
Tallemouzeappellatur in Chartul. Latiniac. fol. 260. v° :
Item sept quartiers en façon de Tallemouze audit lieu, aboutissant, etc.