tavernica
Magister Tavernicorum Regaliumdicitur in Charta ann. 1308. apud Odoricum Raynaldum n. 24. et in Decretis Ludov. Regis Hungariæ ann. 1351. et Sigismundi Regis ann. 1435. apud Thomam Archid. in Hist. Salonitana cap. 39. et in Hist. Cortusiorum lib. 11. cap. 12. ubi perperam editum
Chavernicorum. Idem etiam
Qui autem potentiores erant, sicut Tavernicus, qui et Camerarius dicitur, etc.
Domus Tavernicalis et mensa Regis hujus, tantis ornatibus et clenodiis, tantis apparatibus, tantisque aureis et argenteis nitet vasis et poculis, ut nullus Regum Hungariæ in his rebus tam gloriosus fuisse credatur.
Magnifico principi, famoso domino, domino Heinrico magistro Tavarnicorum serenissimi regis Ungariæ, illustri duci Sclavoniæ, etc.Alia Andr. reg. Hungar. ann. 1233. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. :
Quare post tractus multiplices et diversos per Nicolaum Tavarnicorum, Mauricium dapiferorum...... magistros, etc.Ibidem in alia Charta :
Magister Targarnicorum.Rursum in altera :
Magister Tawarnicorum.
Magister Thawarnicorum, in chart. ann. 1220. apud Schœnem. Cod. Dipl. tom. 1. pag. 169.