, Fulcra bifurca, quibus domus sustentatur, quæ aliter Destines dicuntur. Jo
de Janua. Festus : Tibicines
in ædificiis dici existimantur a similitudine tibiis canentium, qui ut cantantes
sustineant, ita illi ædificiorum tecta. Occurrit apud Catullum et Juvenalem.
Papias : Tibicines bifurca fulcra dicuntur, quibus domus sustentatur, vel
imperfecti versus, qui fulciuntur. Panegyr. Berengarii lib. 2. vers. 47 : Disperiere. Jubet tandem Lamberticus horror. Ubi Glossa : Vacat tandem et est versus de iis qui Tibicines
vocantur, quibus datur aliquid ad solam metri sustentationem. Est autem Tibicen
proprie furca apposita, etc.