About
Menu

timberlode

TIMBERLODE
, Servitutis genus, quo vassallus obligatur materiam sive lignum de silva, ubi prosternitur, ad domini sui domum devehere : a Saxon. Timber, Anglis, Timber, i. lignum, tignum, et lade, Anglis load, onus. Occurrit apud Willel. Thorn. ann. 1364 : Et debent pro qualibet swolinga 14. den. per annum, pro schippeshere, Timberlode, et bordlode, vel cariare extra Waldam per mare, vel per terram, ad manerium prædictum.

Saved

Recent