About
Menu

tolletum

TOLLETUM
, idem quod Teloneum, Tributum, vectigal. Pactum inter Raven. et Ferrar. ann. 1221. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 435 : De toloneis sive maltolettis, quæ ab initio suorum regiminum fuerunt ablata, in dictarum potestatum cognitione esse debet, et cognita veritate ex utraque parte, quid quantumque exigere debeant seu recipere a Ferrariensibus, exigant et accipiant Ravennates et non ultra. Et si aliquid ultra Tolletum commune, quod debent, penitus restituatur Ferrariensibus sine aliqua quæstione. Vide in Telon.

Saved

Recent