About
Menu

toppus

TOPPUS
, Fascis, manipulus, ut videtur. Charta Henrici Ducis Saxon. ann. 1158. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 237 : Census autem per omnes terminos horum trium episcopatuum.... solidus unus, Toppus lini unus, pullus unus. Saxonibus Top dicitur fastigium, culmen, jugum ; Belgis vero cumulus, et ubi de crinibus agitur, cirrus, nostris Touffe, Toupet. Vide Tufa.
Idem videtur sonare quod Terreche de lin, in Chartul. Corb. sign. Ezechiel ad ann. 1421. fol. 124. r°. Belgis Top est Cumulus : unde Topenne, ni fallor, pro Clivus, in Comput. ann. 1394. ex Tabul. S. Petri Insul. : Joanni Patin pro reparanda le Topenne ante crucem, v. lib.

Saved

Recent