About Report a problem

Menu

trabutare

TRABUTARE
, Dissipare, disperdere, profundere, Ital. Trabuttare. Nicolai Smeregi Chronicon apud Murator. tom. 8. col. 106 : Condemnaverunt ipsum D. Senesium in maxima quantitate denariorum, propterea quod et se (f. sibi) retinuerat datium vini conducti extra Vincentinum districtum, et quia Trabutaverat. Statuta Vercell. fol. 117 : Quicumque dederit, obtulerit vel Trabutaverit aliquid alicui officiali domini Potestatis vel Communis Vercellarum contra suum officium, etc. Vide alio significatu in Trabucare.
Molestare, vexare. Stat. crimin. nova Cumanæ cap. 2. ex cod. reg. 4622. fol. 59. v° : Robatores, schachatores, fures famosos,....... Trabutantes injuste aliquos officiales, etc. Vide supra Trabucare 2.

Saved

Recent