About
Menu

trabucus

TRABUCUS
, f. Genus calceamenti. Charta Petri Abb. Cluniac. apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 452 : Trabucos vero et pedules fratrum primo custodi operis novæ Ecclesiæ imposui, cujus redditibus ..... propter novas emergentes guerras deficientibus, camerario...... injunxi, ut Trabucos et pedules fratribus provideret. Occurrit alia notione in Trabuchus et in Trebuchetum.
TRABUCUS
,
Trabuchettus
, Monetalis statera, Gall. Trebuchet. Constitutiones Jacobi Regis Siciliæ cap. 58 : Habebant in eorum domibus Trabuchettos non justos, seu majoris ponderis, cum quibus Turonenses grossos argenteos et alias pecunias argenteas, si essent integri, et statuti ponderis videri et eligi faciebant, etiam, dum occasione majoritatis Trabucorum ipsorum, prædicta moneta argenti minoris ponderis videretur. Pluries ibi.

Saved

Recent