trana
Monachi habebant apud Muram 12. den. et 2. sextar. avenæ et unum fascem de fœno et alium de palea, et unam Tranam et unum caponem.Vide Trava.
Evectio, tractoria. At
Evectio tranædicitur conjunctim, in Charta Caroli M. apud Will. Hedam in Rixfrido Episcopo Trajectensi :
Præterea præsenti præcepto decernimus...... ut non per ullos portus, neque per civitates, ubicunque in nostro regno aut pagis, aut territoriis, teloneus exigatur, nec de navali vel carrali, neque de saumis, seuQuid sitTranæ evectione, vel rotaticum, vel pontaticum...... requiratis vel exigatis, etc.
piscatoriæ, seu
piscariæ, quæ ad ædium vestibula conficiebantur in mari, quas Leo Imp. Nov. 57. et 104.
aquarum maris remoras, nos
retia in mare extensa confixis palis, quod vult Cujacius lib. 14. Observat. cap. 1. quam maritimæ piscinæ, seu ex aqua maris exundantis in ipso littore confectæ. Proinde
tranæ evectio, nihil aliud fuerit, quam quod pro piscium maris evectione pensitabatur : quot et
Nec salutaticum, ncc laudaticum, nec Tranaticum, nec de hoc, quod homines ad eorum dorsa portant, exigere aut exactare præsumat. Adde Appendicem ad Capitularia Baluzii n. 67.
Tranicticum, pro
Tranaticum: quod rursum legitur in Hist. Lotharing. tom. 1. col. 555.
Teloneus exigatur nec de novale, nec de carale, neque de saumis, neque de Trana evectione, nec rotatico, nec pontatico.Legit Baronius tom. 9. Annal. ad ann. 779. ubi idem Privilegium habet :
Nec de navali, nec de carrali, neque de saumi, sive de Trana evectione vel rotaticum, vel pontaticum.In quibus verbis multiplicem distinguit evectionemlaudatus Vossius, aliam quæ navi fit, aliam quæ curru, aliam quæ traha, vehiculi genere sic dicto, quod non volvatur rotis, sed trahatur : quod postremum evectionis genus
tranamdici putat, quæ idcirco evectioni navali et carrali opponatur.