triduana
Parcus cibus et venter esuriens Triduanis jejuniis præfertur.Epist. 15. ad Marcellam :
Cumque per omnem annum jugi jejunio pasceretur ; biduo Triduoque sic permanens, tum vero in quadragesima navigii sui vela tendebat, omnes pene hebdomadas vultu lætante conjungens.Epist. 22. ad Eustochium :
Nihil prodest biduo Triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate jejunium.Quibus verbis
biduanaset
triduanasChristianorum innuit, de quibus egimus in
Biduana.
Deinde fecimus Triduanam, ut Deus ostenderet nobis quid vellet de nobis facere, et ostendit nobis judicium suum.