About
Menu

trosso

TROSSO
, Fragmen seu pars cerei, ni fallor, forte sic dicta a Gallico Tronçon, Fragmen. Tractatus Nazarii Thesaurarii cum Capitulo Autissiod. ann. 1398 : Item tenetur singulis diebus ministrare unum parvum Trossonem Cerei per longum Matutinarum super gradus in medio ardentem, in quo quilibet qui vult lumen recipit, vocatum Reggipant. Proprie vero Gallica vox Tronçon de lancearum assulis accipitur, pro qua Trons usurpat MS : La lance au Duc en Trons vola.
Idem quod mox Trossus. In loco autem ibi laudato, pro Reggipant, legitur Regtppant inter Probat. Hist. Autiss. pag. 131. col. 2.

Saved

Recent