vaivoda
Vaivodæ nomen generaliter significat Præfectum militum, quem Capitaneum vulgo vocant. Sed apud Hungaros, ut olim, sic etiam hodie, duæ sunt appellationes administrationum maximarum ; una Bani, altera Vaivodæ. Vaivoda vero Præses dicitur, loco Regis administrationem habens in aliqua provincia, puta Transsilvania, Valachia majori, ValachiaBulgaris tribuit Theophanes ann. 24. et 33. Constantini Copronymi, et ex eo Hist. Miscella lib. 22. cap. 56. pag. 700. siquidemminori, etc. Vaivodas
Vaivodavel
Voivodavox Illyricorum est, ut vult Carolus de Aquino ad vocem
Bani, notans ductorem pugnæ, composita a nomine
Vojvel
Boj, pugna, et verbo
Vodit, ducere. Vide Voiavada.