valcatorium
terram de Monteauro cum molendinis et †valeatoribus et vineis suis
R. faciet unum molendinum fullaticum super stagnum manerii de Macclesfeld' et vastator' sufficiencia pro conservacione ejusdem stagni ‥ capiendo maeremium in boscis domini principis ‥ tam pro factura dictorum molendini et vastator' quam pro sustentacione eorundem
Cum possessionibus et juribus,.... aquarum decursionibus, piscationibus, Valcatoriis, rupibus, silvis, etc.Alia ann. 962. apud eumdem tom. 1. part. 2. pag. 49 :
Exhibens etiam.... liberam licentiam construendi molendina et Valcatoria ubicumque voluerint per totum Comitatum suum.Ex his emendandum videtur Chronicon Pisanum, editum ab eodem Ughello, sub ann. 1158 :
Omnia balatoria juxta Arnum destructa sunt.Legendum enim
Balcatoria.
Valcatoriinomine molendinum significari ex allatis haud certo colligitur : imo a molendino distinguendum esse suadere videtur Charta ann. 962. jam laudata ; quod D.
exclusam, locum scilicet ubi concluduntur aquæ, aut denique lignum quo aquæ continentur interpretabor. Vide infra Varcatura.