About
Menu

vimpum

VIMPUM
Charta Philippi Regis Franc. ann. 1304. ex 12. Regesto Chartophylacii Regii n. 195 : Plumbum, stamen, seu quodcunque metallum, cineres, Vimpum, seu gravellam vinorum, et quascunque merces seu mercaturas alias, etc. Videtur esse vappa Latinorum.
Vox est contracte scripta pro Viniperum, ut legitur in eadem Charta edita tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 423. ubi habetur : Quodcumque metallum, cineres, viniperum, seu gravellam vinorum, etc. Haud dubie pro Juniperus, Gall. Genévrier, cujus usus frequens apud Medicos. Lectoris vitium fuit, non scriptoris : Winiperum quippe exhibet Registrum 12. in Charta laudata.

Saved

Recent