About
Menu

viripotentes

VIRIPOTENTES
, Feminæ nubiles, quibus nubere licuit, dicuntur in Synodo Romana ann. 826. can. 29 : Feminæ vero, quæ habitum religiosum aut velamen obtentu religiositatis susceperunt, cum essent Viripotentes, deinceps viro sociari non permittantur ; sed eligentes Monasteria regulariter vivant, aut in domibus susceptum habitum caste observent. Hinc emendandæ Glossæ Isidori : Virops, quæ jam opus habeat viro. Leg. Viripos : quod jam viderat Grævius.

Saved

Recent