About Report a problem

Menu

watergangae

WATERGANGAE
,
Watergangia
, Aquæductus et fossæ, per quas eliciuntur aquæ in palustribus regionibus, Flandris Watterganck, a Water, aqua, et Ganc, ductus, iter. Spelmannus a Saxonicis vocabulis, quæ idem sonant, deducit. Ordinatio Marisci de Romeney facta tempore Henrici III. Reg. Angl. apud Spelmannum : Non liceat alicui de cætero facere dammas vel fordas, aut alia impedimenta in aliquibus landeis, Watergangiis, fossatis, sive aquagiis communibus, in marisco prædicto. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 920 : Mando vobis atque præcipio, quatenus justicietis meos homines de Snargate, ut faciant wallas et Watergangas, et clausuras wallarum, sicut debent facere.
Charta Guid. comit. Fland. ann. 1282. ex Chartul. Namurc. in Cam. Comput. Insul. fol. 5. r° : Avons otroiet à nostre chiere et amée compaigne Ysabelle comtesse de Namur cent bonniers di nostre muer, gisans encostre nostre vile d'Ardenborgh, avoec un Waterganc ki parmi va, k'on claime Waterganc seigneur Jehan.

Saved

Recent