About

Menu

zuda

ZUDA
, Castellum. Charta Raymundi Comit. Barcinon. et Aragonum Princip. ann. 10. Regni Leovici Senioris : Dono tibi fideli meo Guillelmo Raimundo Dapifero urbem Tortosam, ut tu teneas ipsam Zudam, et habeas senioraticum de ipsa civitate et de ipsa villa, etc. Charta ann. 1165. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1342 : In primis conquestus est de Guillelmo Raimundi quod ei Zudam Dertosa non custodiebat sicut in carta suæ donationis resonabat... Visa igitur carta ac perlecta, judicavit Barchinonensis curia quod ipsam Zudam procul dubio guardare ac custodire debebat...... Tenere autem Zudam, hoc est potestatem de ipsa habere, ita ut per eam possit totam civitatem distringere, et quotiescumque Comes, qui eam sibi donaverat, ipsam requisierit, libere possit eam reddere.
ZUDA
, Tribunal, forte quod intra castellum sedebat, vel in loco, qui vallo vel sudibus claudebatur, sic dictum. Vide Suda. Charta Joan. reg. Bohem. ann. 1336. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 525 : Quod ipsum monasterium et homines ipsorum, bonorum occasione eorum non possint nec debeant trahi ad judicia vel Zudas terrestria, seu etiam provincialia quoquo modo. Hinc

Saved

Recent