zupa
Volumus,....... ut dicta Ecclesia habeat suas parochias, scilicet Juppam, quæ fuit sub Alpibus a castro... Murula, etc.Et infra :
Dedimus Episcopo Novensi Juppam Licchæ, Juppam Buchani, etc.Alia Suinimiri Regis ann. 1078. apud eumdem Lucium cap. 15 :
Juppam eam, quam Centenam aiunt.Croatia vero et aliæ Slavorum provinciæ in
Zupaniasdistinguntur, quibus, qui præsunt,
Zupanidicti.
Jupania, ut
zupania. Thomas Archidiac. in Hist. Salonit. cap. 15 :
Castrum Sibinicense cum tota sua Jupa.Occurrit etiam non semel in Charta Calomani Regis Hungariæ anni 1111. apud Lucium ad Vitam S. Joan. Episcopi Traguriensis.
Zupanosvero Comitum vicem obtinuisse auctor est Presbyter Diocleates in Hist. Dalmat. ut
BanosDucum ; quo loco
Comitesintelligit urbium aut regionum Præfectos, qui pro arbitratu Principis mittebantur, quo urbes aut regiones regerent. Hos autem ad omne Concilium vocatos, simulque cum Ducibus, deinde Regibus, jus deliberandi vel consulendi habuisse, ex veteribus Tabulis tradit Joan. Lucius lib. 2. de Regno Dalmat. cap. 15. unde idem lib. 6. cap. 1. scribit,
Zupanosloco Comitum nominari in antiquis Chartis. At postquam Croatia et Dalmatia in jura Hungaricorum Regum concesserunt, Zupanorum jurisdictiones Comitibus attributæ sunt, atque inde Zupanorum viluit appellatio, quæ minoribus Præfectis concessa deinceps legitur, vel etiam Judicibus.
Si eorum Jupanus aut judex nobis rectum judicium non judicaverit, sive justitiam non fecerit, etc.
Hi Magistratus habent, quos Suppanos vocant.
Magnippanus Serviæ, nisi legendum sit
Magnus Jupanus. Stephani Regis Serviæ sigillum apud Jo. Lucium lib. 5. de Regno Dalmat. pag. 256 :
Σφραγὶς Στεφάνου Μεγάλου Ζουπάνου Νεμανία,id est,
Stephani Nemanis Magni Zupani sigillum. Idem Stephanus
Megajupanusdicitur Thomæ Archid. in Histor. Salonitana cap. 26 :
Stephanus Dominus Serviæ, sive Rasciæ, qui Megajuppanus appellabatur.Nicetæ in Manuele lib. 2. num. 7.Ἀρχιζούπανος ,
Supanos, vel
Sopanos, etiam habuere Bohemi, ut est apud Godefridum Monachum S. Pantaleonis anno 1212. et in Historia Australi ann. 1285. et 1290.
Est necessarium, quod quilibet homo armatæ prædictæ habeat Zuppam unam aptam et dextram protinus ad ferendum.
Item de aliqua Zuppa ab homine cusita per longum sive traversum cum reppox. sol.
Zuppa. Joh. Demussis Chron. Placent. apud Murator. tom. 16. col. 581 :
Salvo quod portant caligas de panno sic longas ligatas in quinque partibus ad Zuparellos curtos et strictos, quos portant de subtus alia indumenta, quæ cooperiunt totas nates, membrum et genitalia cum dictis caligis.
GiuponaroItalis, Ejusmodi vestium sarcinator. Statuta criminalia Riperiæ cap. 126. fol. 19. v° :
Idem intelligatur de quolibet pilipario, seu strazarolo, vel Zuponario circa prædicta delinquente.