abenevisare
Adbeneficiare, id est, dare ad beneficium. Dicitur de fundo in emphyteusim locato. Est autem emphyteusis illa locatio quæ fit, ut aiunt, ad
Longos annos, id est, a 10 annis usque ad 99. Neque enim idem est
Abenevisare, ut æstimat D.
Abornareseu
Abonnare, nec apud Lugdunenses
decima Abenevisata, servitium Abenevisatumsunt decimæ
Abonatæ, aut servitium
Abonnatum; sed decimæ in censum datæ sub emphyteusi. Idem de servitio
Abenevisato. Non ergo
Abenevisumdicitur de qualibet concessione facta a Domino feudali sub certo censu, sed de sola emphyteusi. Hæc ex observationibus eruditissimi viri Domini
AubretDombarum Historiographi, celeberrimique in curia Parisiensi quondam Advocati, quem in hac parte oppono Domino
Auberta Domino
de Laurierein testem vocato. Occurrunt autem hæ voces non tantum in Libertatibus Montis Brisonis, sed etiam in multis e veteribus instrumentis, præsertimque in Literis locationis agrorum, decimarum, aliarumque rerum Ecclesiæ. Vide Benevisum.