abladiare
Ablaier et Emblaier, et quasi
Adbladare; sic non semel in veteribus instrumentis dictum occurrit
Imbladare, et bladareeadem notione, et
debladarepro
bladametere ; quæ quidem pluribus exemplis comprobantur in voce
bladum. Ergo
abladiumet
abladusidem sunt ac messis, sata. Charta ann. 1263. in Tabulario Fontanellensi tom. I. pag. 264 :
De quolibet jornalio cum fuerit Abladiatum de ablado qui crescet in eodem unam garbam reddet.Alia Charta ibidem pag. 258 :
De quolibet jornali dictorum trium jornalium quod Abladiatum fuerit de illo abladio unam garbam eisdem Abbati et Conventui reddere tenebitur.