About

Menu

abliutare

ABLIUTARE
, Cedere, dimittere, male exscriptum, pro absjurare totidem enim constat litteris sibi plurimum similibus. Charta Gilberti de Warclive ann. 1230. in Tabulario Gemmeticensi cap. 94 : Coram parrochianis penitus Abliutavimus et tactis sacrosanctis fideliter affirmavimus quod in illa de cætero nihil reclamaremus. Vide Abjurare. Legendum procul dubio Ablectare, ut supra in hac voce observatum est.

Saved

Recent