absconsa
Absconsam præparet cum candela, etc.Adde cap. 41. Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Bened. cap. 1. sect. 1 :
Debet Prior cum Absconsa accensa per chorum ire, ac videre quam regulariter sedeant.Occurrit pluries apud eundem pag. 259. 278. 280. 281 ; apud Udalricum in Consuetud. Cluniacens. pag. 32. 95. 130. 174. 213 ; in lib. Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 20. 53. 68. 89. 93. 94. 100 ; in Vita S. Gregorii Episc. Armeni. n. 10 ; apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico, etc. Galli Monachi
Esconsesappellabant. MS. Corbeiense de Mensa Abbatis, de Thesaurario :
Debet enim prioribus, pueris Monachis portantibus laternam et Esconsecandelam, etc.Est enim
escondre, abscondere apud Guill.
GuiartMS. :
Pierres, qui ne sont pas legieres, Grosses sont celes des perieres. Qui se vont en la ville escondre, Et font les couvertures fondre.
Consa et Sconsa, Eadem notione non semel. Consuetudines Floriacensis Cœnobii :
Unus vero de infantibus in Consa a Magistro suo præparata affert candelam accensam.Vita S. Gosuini lib. 3 :
Sconsas.... numquam prior vel Abbas habuit, nisi illam quæ omnium communis fuit.Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 171. 331.