About
Menu

accina

ACCINA
, Glans quernea aut ilignea a Saxonico Ac, Quercus, vel ab Accyn, Ilex, Gall. Yeuse, quæ item glandifera. Charta 60. inter Alamannicas Goldasti : Hoc est de annona spelda modios decem, et de Accina vigenti, et frisginga seigit valenti.
Verum dubitare licet, an hic Accina, scriptum non sit pro Avena errore facili ; vel etiam utrum Accina uvam non significet. Acinus enim vel Acinum teste Rovilio apud Martinium in Lexico : Non pro uvæ vinaceo, sed pro uvæ fructu toto accipi solet. Teste Forcellino dicitur non de granis uvæ solum sed de aliis quoque arborum fructibus.

Saved

Recent