About
Menu

adelphorus

ADELPHORUS
, Frater, Collega, Chartarium Ecclesiæ Auxitanæ in Biblioth. Sangerman. cap. xlii : Quia a sanctos canones prohibetur tali consanguinitas, ne jungatur a me et a meisque Adelphoris, tali absolutio invenitur. Hic agitur de matrimonio inter consanguineos contracto, quod Archiepiscopus Garciæ dicit neque a se neque a suis Adelphoris approbari posse. Hinc patet Adelphororum nomine intelligendos esse Episcopos, quorum est in gradibus consanguinitatis dispensare : hos a suis collegis fratres appellari haud insolitum.

Saved

Recent