adhabere
a premissa denunciacione non cessantes quousque a nobis super hoc adhabueritis in mandatis
Habere, tenere, possidere. Tabular. S. Victoris Massil. sub ann. 12. Caroli M. :
Et sicut alias res ipsas, quæ juste ad domnum Regem Karolum obtingebant, in aloda Antener Adhaberet per ipsam misculationem, seuCharta Arnulfi Regis apud Baldric. lib. 1. Chron. Camer. cap. 62 :et ipsam Caladium villam visus fuit de ipsa casa Dei abstrahisse.
Et quidquid exinde fiscus noster exigere poterat, in luminaribus ipsius Ecclesiæ concinnanda perpetualiter concessimus Adhabendum.Adde cap. 77. Tabularium Brivatense cap. 252 :
Habeatis atque possideatis jure proprio Adhabendum, vendendum, donandum, etc.
Tantum et nos vobis ipsas res jam dictas et superius scriptas manibus tradimus atque transfundimus, perpetualiter. Adhabendi, vendendi, donandi liceat, commutandi, vel quicquid exinde facere volueritis, etc.