agentiamentum
Item fuit dictum, quod dictus nobilis Helias Fabri dabit pro osculo seu Agensamento dictæ Andreæ futuræ suæ sponsæ 20. libras in casu prædecessus, etc.
Consuetudo est Tolosæ seu usus, quod mulieres transductæ per maritos ipsis viris præmortuis lucrantur, et debent recuperare de bonis ipsorum maritorum dotes et donationes propter nuptias seu Agentiamentum, ubi constat de Agentiamento et de donatione propter nuptias.
Augmentumpromiscue usurpari videntur, in Consuetud. Tolos. hic et in voce Augmentum laudatis, quod in Charta mox proferenda diserte legitur ; quanquam non ejusdem significationis esse putent viri legum peritissimi. Ut ut est
Agentiamentumproprie est Donum propter nuptias, quod, præmortuis maritis, uxores repetere possunt ex anteactis pactionibus ; unde
Agentiamentum, Agencement, dicitur, a Gall.
Item legavit et reliquit dictus testator honestæ mulieri Agneti Ameliæ uxori suæ 1500. francos auri ;... et hoc in solutionem et satisfactionem dotis suæ, et Agenciamenti, et suorum serviciorum, et omnium aliorum in quibus ipse testator eidem uxori suæ teneri posset.Instr. matrimonii ann. 1472. ex Tabul. Flamar. :
Etiam assignaretUbi(Petrus in et super omnibus et singulis bonis et rebus suis... dictæ Mundinæ de Baranhiis uxori suæ futuræ, in augmentacione et Agensiamento prædictæ dotis superius expressatæ, videlicet summam quatuor scutorum auri... Assignavit prædictæ Mundinæ de Baranhiis uxori suæ futuræ,.... in augmentacione et Agenciamento prædictæ dotis superius datæ et constitutæ, et pro subportando honera dicti eorum matrimonii, videlicet dictam summam dictorum quatuor scutorum auri.de Langlada)
Agentiamentum, idem prorsus est quod
Augmentum dotis. Vide in hac voce.