ambre
Receptæ autem sunt ad utilitatem Reipublicæ pro majori parte Ægypti deliciæ in auro et argento, et pomis, perlis, Ambre, filis aureis, et filacteriis variis.Rymer. tom. 8. pag. 428. col. 1 :
Unum par Pater noster de Ambre.Id est, sacrorum globulorum series quam Gallice vulgo dicimus
Falconet: In hoc autem distinguuntur ambar et succinum, quod ambar bituminis genus sit oceani Orientalis proprium, cinerei aut nigri coloris, in littus maris ejectum, quod aeri expositum durescit, et odorem spirat suavem : succinum vero sit aliud bitumen lapidescens, flavum aut album, ex tritu vel ab igne fragrans, quod in sinu Codano reperitur ; refoditur etiam in quibusdam locis Mediterraneis.